#I Machab. VI#II Mach. IX#I Machab. VI
Cum haec fierent in Judaea, perambulabat Antiochus superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem, in Perside opulentam, et templum in ea locuplex, in quo erant velamina aurea, et loricae et scuta quae reliquerat Alexander, et quaerebat praedari eam, sed non potuit; nam Elymaitae fugaverunt eum ignominiose, et nuntiatum est in via ei quomodo fracti erant principes ejus in Judaea. Et versus in furorem jussit agitari currum suum sine intermissione, superbe intonans venturum se Jerosolymam, et facere eam poliandrum Judaeorum. Et statim apprehendit eum amarus dolor viscerum, et contigit eum impetu euntem, de curru cadere, et collisus est. Et manifestavit Deus in eo virtutem suam, ut qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, et montium altitudines in statera appendere, in gestatorio portaretur. Et ebullierunt vermes de carnibus ejus, et viventes effluebant, et fetore illius gravabatur exercitus. Cumque nec ipse fetorem suum ferre potuisset, ductus est ad agnitionem sui venire, et ait: Justum est mortalem subditum esse Deo. Et vovebat se liberaturum Judaeos, et pares Atheniensibus facturum. Pollicebatur quoque se futurum Judaeum, et in omni loco praedicaturum Dei potestatem, et desperans scripsit omnia haec ad Judaeos, orans, ut fideliter adhaererent Antiocho filio ejus. Cumque profiteretur se pati hoc propter templi violationem miratus est Josephus Polyhium virum bonum dixisse, ideo periisse Antiochum, quia voluit templum Dianae in Perside devastare. Nam qui nullatenus egit peccatum, sed tamen cogitavit, nullo reatu tenetur. Hic patet secundum opinionem Josephi, quia lex cohibebat manum, et non animum. Tunc vocavit Antiochus Philippum collactaneum suum, et constituit eum tutorem regni, dans ei diadema, et stolam, et annulum, ut ferret ea ad Antiochum filium suum, et poneret eum super solium regni. Et mortuus est Antiochus peregre in montibus et miserabiliter. Quod cum accepisset Lysias, constituit Antiochum quem nutrierat, regem, et vocavit eum Eupatorem. Tunc cogitavit Judas, ut obsideret eos qui erant in arce praesidii et fecit balistas, et machinas, et confortavit aggerem. Tunc egressi sunt quidam de obsessis, et adjunxerunt se illis aliqui ex impiis Israel, et venerunt ad regem, et dixerunt: Quousque non vindicas nos, qui decrevimus servire patri tuo, et tibi? Ascende, et libera obsessos tuos, et redde nobis haereditates nostras. Et iratus rex vehementer collegit exercitum. Sed et de regnis aliis venerunt ad eum conductitii, et erant centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephantes triginta duo. Et applicuit ad Bethsuram, ut expugnaret eam, et recessit Judas ab arce, et admovit castra contra castra regis. Et ordinavit rex diluculo exercitum, et ostenderunt elephantibus sanguinem uvae et mori, ad acuendum eos in praelium, et astiterunt singulis elephantibus ad custodiam mille pedites, loricati, et equites quingenti et turres ligneae erant super singulos, et in turre triginta duo viri pugnantes desuper, et intus magister bestiae. Et distenta est pars exercitus regis super montes, alii per loca ibant humilia. Et resplenduit sol in clypeos aureos, et resplenduerunt montes ex eis, et apparuit Judas in praelio cum suis, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. Et vidit Eleazarus, frater Judae, unam de bestiis caeteris eminentiorem, et arbitrans regem esse in ea cuccurrit per hostes, et subiit elephantem, et effodit in umbilico, et cadens elephas oppressit eum. Tunc diverterunt Judaei a praelio, et ascendit rex post eos, et capta Bethsura, positisque in ea custodibus, obsedit Jerusalem, et statuit illic balistas, et machinas, et ignis jacula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibulas. Escae autem non erant in urbe, eo quod septimus annus esset, et egressi sunt plures. Tunc audivit Lysias, quod Philippus redierat a Perside, et quaerebat suscipere regni negotia, et suggessit regi dicens: Deficimus quotidie, esca nobis modica est, et munitus est locus, quem obsidemus, et incumbit nobis ordinare de regno. Demus ergo dextras hominibus istis, statuentes ut ambulent in legibus suis, et serviant nobis. Et facta pace juravit rex, et principes ejus, et intravit montem Sion, et videns munitionem loci, rupit jusjurandum, et destruxit murum in gyro. Et reversus Antiochiam invenit Philippum dominantem in ea, et vi occupavit civitatem.